<<Retour

De ordinibus Grandimontensi atque Artigiae,

et Monasterio S. Augustini Lemovicensis.

 

Bernardo Guidonis, Ordinis Praedicatorum,

ac deinde Episcopo Lodovensi, ut apparet, auctore.

Descripta a nobis ante decem annos ex codice Petaviano 638.

 

 

§ I.

De fundatione Ordinis Grandimontensis in dioecesi Lemovicensi.

 

Primus Prior, Institutor, & Fundator Ordinis Grandimontensis fuit sanctus Stephanus de Mureto, sic dictus a cella seu loco eremi de Mureto, ubi anachoreticam vitam duxit. Fuit autem de Arvernia ex nobili prosapia oriundus, filius nobilis viri D. Stephani Vicecomitis de Tierno; Mater vero ejus Candida vocabatur. Hic siquidem B. Stephanus virgo electus a Domino juxta formam conversationis, quam viderat & audiverat in Eremitis Calabriae & Aegypti, cum viro praestantissimo D. Milone Beneventano Archiepiscopo, in cujus digno consortio fuit annis duodecim educatus. Post ejus decessum, vitam eremiticam eligens, Romanum adiit Pontificem, cui notus erat, a quo instanter petiit & prudenter, & tandem obtinuit & accepit, ut vitae eremiticae formam & ordinem, quem in Calabria viderat & didicerat, observari sibi in remissionem injungeret peccatorum, quae, ut reor, pauca & minima tunc habebat; & quod sibi liceret supere rogare, si quid aliud foret eidem divinitus inspiratum. Ductus igitur a Sancto Spiritu, & Romani Pontificis licentia & auctoritate suffultus, convolavit ad eremum, quae Muretum dicitur in pago Lemovicensi, quatuor leucis distantem a Lemovica civitate, anno Incarnationis Dominicae 1076 aetatis vero suae anno 30 in sede Romana Greg. VII praesidente, in sede vero Lemovicensi Guidone de Leron, tum Humbaldo, qui fuit depositus, deinde Guillermo, Petro, & Eustachio praesulantibus successive. Gaudensque de solitudine eremi quam juxta cor suum invenerat, omnibus diebus vitae suae se serviturum ibidem Deo spopondit, & cum quodam annulo, quem de omni substantia mundi tantum habebat, semetipsum castissimum virginem Christo Domino desponsavit, dicens: Ego Stephanus abrenuntio diabolo, & omnibus pompis ejus, & offero atque reddo meipsum Deo Patri, & Filio ejus, & Spiritu Sancto, trino & uni Deo, vivo & vero; & scribens professionem suam, posuit eam super caput suum, dicens: Omnipotens & misericors Deus, ego frater Stephanus promitto tibi me amodo serviturum in hac eremo in fide Catholica, & propter hoc pono cartam istam super caput meum, & annulum istum in digito meo, ut in die obitus mei sit mihi haec promissio, & haec carta scutum & defendo contra insidias inimicorum meorum; in qua eremo in paupertate perfecta, & mirabili austeritate vitae, cibi ac potus, ac lectuli, & exigui tegumenti quinquaginta annis Deo vixit in mundo, cui mortuus erat mundus; carne aut sagimine nunquam usus, jejuniis, vigiliis, & orationibus die ac nocte deditus, & intentus, loricam ferream annis multis deferens ad carnem intrinsecus, ut eam spiritui subjugaret Christi miles armatus. Ibi multi mundum deserentes, sequuti sunt eum, quibus eam vivendi normam ostendit, & regulam scripsit, scriptamque reliquit suis professoribus observandam, in qua omnem esum carnium, curamque ac consortium mulierum, substantiam pecorum seu animalium, proprietatem quoque terrarum, exceptis eremis in quibus degerent, discipulis ac fratribus suis perpetuo interdixit. Quam regulam tam Urbanus, quam Adrianus, quam Alexander III ac Lucius III Romani Pontifices confirmarunt, munientes Ordinem multis privilegiis gratiosis. Verum pro patribus nati filii, quibus regula austerior videbatur, eandem toties moderati fecerunt per Romanos Pontifices, & maxime per Innocentium IV apud Lugdunum, post Concilium Generale 17 Kal. Decemb. Pontificatus sui anno quinto, Incarn. vero Domini 1247 ac demum per Clementem Papam V apud Avenionem 12 Kal. Maii Pontificatus sui anno quinto, sub anno Domini 1309. Hic sanctus Stephanus ad caelum migravit a saeculo in cella de Mureto, Diaconus tantum existens in ordine Levitarum, aetatis anno 80 plenus miraculis & sanctis operibus plusquam annis, sexto Idus Februarii, anno Christi 1126. Fuit autem canonizatus per Clementem III anno Domini 1189 transmisitque a latere Legatum Joannem Tituli sancti Marci Ven. Presbyterum Cardinalem, cum Literis Apostolicis Grandimontem, ad promulgandam canonizationem ejusdem sancti Confessoris; pervenitque apud Grandimontem circa finem mensis Augusti eodem anno; celebravit digno cum honore relevationem corporis sancti Stephani, cum Processione solemni, convocatis, & praesentibus ibidem tribus Archiepiscopis, scilicet Henrico Bituricensi, & Helia Burdegalensi, & Reverendo Appamiensi, qui apud Grandimontem exul advenerat de partibus transmarinis; necnon sex Episcopis, Sebrando Lemovicensi, Guillelmo Pictavensi, Helia Santonensi, Adremaro Petragoricensi, Geraldo Cadurcensi, Bertrando Aginnensi, cum multis Abbatibus, & religiosis viris, ac multitudine copiosa plebis, decursis tunc a felici transitu ejusdem sancti annis circiter 62.

II. Prior D. Petrus Lemovicanus, cognomine & origine, cujus tempore, voce de caelo lapsa, mutaverunt se Fratres de loco Mureti ad locum Grandimontis, deferentes secum corpus sancti Stephani Patris sui. Fuit Prior annis 13 minus 30 diebus, sepultus 1139.

III. Prior D. Petrus de sancto Christophoro, de vico sancti Augustini Lemovicis oriundus, post duos annos cum dimidio obiit 1141.

IV. Prior D. Stephanus de Liciaco Lemovicensis dioecesis. Dicta & facta sancti Stephani conscribi fecit. Vixit annis 23 cum dimidio, obiit circa annum 1165.

V. Prior D. Petrus Bernardi, annis septem cum dimidio, obiit circa annum 1172.

VI. Prior D. Guillelmus de Treyniaco, Lemovicensis dioecesis annis 18 & mensibus tribus; obiit Romae circa annum 1187 ultimo anno Papatus Lucii III. Philippo Rege Francorum, Henrico Rege Anglorum regnantibus; permittente Domino, suborta est gravis dissensio, quae triennio desaeviens perduravit usque ad tempus Clementis III qui coepit anno 1187 & iterum Regulam Institutionesque Grandimontenses confirmavit, & privilegia innovavit, duosque Priores, qui tunc erant contrarii, destituit, & licentiam eligendi sibi Priorem indulsit anno 1188.

VII. Prior D. Geraldus Iterii electus in Capitulo generali III Kal. Octobris 1188. Procuravit canonizationem & relevationem sancti Stephani 1189. Scripsit gesta ejusdem sancti Stephani.

VIII. Prior D. Guillelmus.

IX. Adremarus.

X. Caturcinus, circa annum 1216 & 1223.

XI. Helias Arnaudi, depositus a Judicibus D. Papae, obiit in Curia Romana, in persecutione appellationis.

XII. Joannes de Aquila Normanniae.

XIII. Guillelmus Ungres introduxit carnes.

XIV. Adremarus Lambutra Lemovicensis dioecesis.

XV. Iterius Merle Lem. dioec.

XVI. Guido Arrherii Lemov. dioec.

XVII. Fulcherius Grimoardi, dioec. Petragor. obiit 1282.

XVIII. Petrus de Cansaco, oriundus de Fontibus prope Figiacum, dioec. Cadurcensis. Hic in domo de Deffendo dioec. Aginnensis, educavit aliquanto tempore Bertrandum de Gotho, qui fuit Clemens V. Depositus a Visitatoribus Ordinis, appellavit ad Sedem Apost. & obtinuit, ac post Capitulum generale resignavit anno 1290 & ad domum de Deffendo rediit, in qua sepultus.

XIX. Bernardus de Gaudalmar, dioec. Petragor. eodem anno obiit.

XX. Guido Focherii, oriundus de Bruxiera Galaudi de Turribus, dioec. Lem. 1292 post annos quindecim resignavit in Capitulo generali in festo Pentecostes 1306.

XXI. Guillelmus de Podio Maurelli, oriundus de Larche, dioec. Lemov. electus 1306. Clemens V 14 Kalend. Maii 1309 Bullam edidit circa moderationem Regulae; obiit 1312 sexto Idus Martii.

XXII. Jordanus de Rabastenis, dioec. Albiensis, electus 4 die Maii 1313. Anno seq. coepit commotio, electusque a quibusdam alius Prior. Re devoluta ad Joannem XXII electum anno 1316 anno sequenti instituit in primum Abbatem Grandimontis Guillelmum Pellicerii de Albenca, dioec. Caturcensis, qui tunc erat Rector domus de Pinello, & benedictionem Abbatis cum baculo pastorali accepit per manum Nicolai Card. Episcopi Ostiensis, apud Avernionem in Curia, Dominica in Octavis Paschae, ultima die Aprilis anno 1318. Statuit vero 1317. Pontifex ut ipsa domus Grandimontis deinceps Abbatiae titulo censeatur, & Abbatis electio pertineret ad Conventum. De reliquis vero domibus totius Ordinis, quae in diversis partibus ac regionibus plures erant, sic extitit ordinatum, ut 39 Prioratus Collegiati in domibus potioribus fierent, in quorum singulis eligerentur Priores singuli a Collegio, & ad Abbatem Grandimontensem tanquam ad superiorem suum eorum confirmatio pertineret. Reliquae vero domus fuerunt unitae singulisPrioratibus & subjectae, nonnullis tamen Abbatiae Grandimontensi sine medio reservatis. Item tribus Visitatoribus Ordinis ab antiquo instituis unum superaddidit. Haec autem sunt provisa, ut obviaretur frequentibus scandalis, & in distribuendis domibus, & instituendis Rectoribus earumdem maturitas gravior, & major aequalitas servaretur, & voluntatum partialitas vitaretur; quoniam non per unius hominis voluntatem, sicut prius, sed per communem electionem plurium canonice fieret proviso de personis, & in beneficiorum distributione personarum merita pensarentur, & vigeret amplius correctio in Ordine, tam in capite quam in membris, ubi plures essent oculi vigilantes.

 

 

§ II.

De fundatione & progressu Monasterii S. Augustini Lemovicensis.

 

Sanctus Roticius XXIV Episcopus a sancto Martiale creditur locum supra Vigennam fluvium, ubi commune Coemeterium erat, in honore sancti Augustini Episcopi dedicasse, & instituisse ibidem sub sancti Augustini Regula Canonicos Regulares, & plures Capellas. Hic vero Epsicopus cum alio Roricio nepote suo, ac successore, fuit contemporaneus sancti Amandi Confessoris & Eremitae, & sancti Juniani; qui sancti floruerunt temporibus sancti Remigii, & Clodovei Regis Francorum; qui anno regni 15 baptizatus est. In eo Monasterio viginti octo Episcopi tumulati dicuntur, quorum tumuli duodecim discernuntur, & duorum sanctorum Episcoporum Roricii & Asclipii corpora in capsa supra majus Altare cum sancta Flavia Virgine & Martyre venerantur.

Turpio Lemovicensis Episcopus XLI vir sanctitate & miraculis clarus, reaedificavit locum illum, & instituit Monachos sub B. Benedicti Regula Domino servituros; de quo in gestis Episcoporum Lemovicensium in Cartis quae Praecepta vocantur Ecclesiae Cathedralis inter caetera sic scribitur; Ego Turpio Lemovicensis omnium Episcoporum extimus de sede, quam mihi Deus regendam tuendamque immerito committere dignatus est, Religionem auferri conspiciens, valde pertimui. In memet autem reversus, diutinis precibus a Domino auxilium petens, implorabam, ut ipso juvante Religio quae usque ad nos illibata pervenerat, nostris temporibus non deperiret, sed successoribus inviolata succederet. Incidit itaque mihi consilium bonum, ut claustrum construerem, & ibi Fratres boni testimonii aggregatem, qui in commune sine aliqua proprietate degentes, absque ullo strepitu divinae servituti incumberent, quod & feci consentientibus Optimatibus in Lemovicensi pago degentibus, & Archidiaconis, aliisque praelationem aliquam in Ecclesia Lemovicensi habentibus, &c. Obsecro vos, o successores mei, hoc testamentum meum parvitatis meae nullus successorum meorum violare praesumat. Tunc vero memoratus Turpio dedit eis Baccalariam quae decem mansos tunc temporis continebat, & multas alias possessiones, unde possent in Dei servitio sustentari.

In libro vero ejusdem Abbatiae, in quo Cartae & Donationes factae Monasterio conscribuntur: Ego Turpio Episcopus servorum Dei extimus, ine me reversus cogitavi de Dei timore & gehennae ignis, & ut pius Dominus mihi tribuere dignetur veniam in die ultima, proposui construere Monasterium ad quandam Ecclesiam quae in honore beati Augustini dudum dicata est, jubente tamen Radulfo Rege, & Domno Guillelmo Comite, consentientibusque nostris consanguineis, seu senioribus in Lemovicensi pago degentibus. Est autem supradicta Ecclesia sita in prospectu Lemovicensis civitatis super Vigennam fluvium, quam tradens trado in Monachorum manibus, Martino videlicet Abbati, ad construendum Monasterium, quatenus illic sancta Regula indefinenter custodiatur, &c. Factum est autem istud mense Novembri, regnante Radulfo Rege, in anno duodecimo regni sui.

Memoratus quoque Turpio fuit contemporaneus Ludovici Regis Francorum, (Radulfi successoris) cujus anno quinto idem Turpio in praedicto libro quandam donationem fecisse dicitur Monasterio memorato.

 

 

§ III.

De fundatione Ordinis Artigia in dioecesit Lemovicensi.

 

Primus Prior & Fundator Ordinis Artigiae in dioecesi Lemovicensi, non longe a sancto Leonardo, fuit venerabilis Pater Marcus cum Sebastiano nepote suo, qui nobilibus orti natalibus extiterunt de Venetia civitate in mari sita. Hi cum diversorum sanctorum limina visitarent causa devotionis, ad corpus beatissimi Leonardi Confessoris substiterunt: ubi aliquandiu sustentati eleemosynis Canonicorum, in loco qui adhuc Vetus Artigia dicitur, consistere elegerunt, ubi praedictus Marcus Oratorium sibi construxit, quartam partem unius panis siligenei habens quotidie a Canonicis antedictis. Qui Marcus lorica ferrea indutus, die ac nocte jejuniis, vigiliis, & aliis multis modis corpus suum cum concupiscentiis crucifixit. Tandem acceptante Domino in bono labores ejus Sebastianum Sacerdotem, nepotem suum, in loco suo dimisit, & ibidem feliciter in Domino obdormivit.

II. Prior exititit praefatus Sebastianus.

III. Quidam vir simplex & rectus, cujus nomen notum est soli Deo: qui cujusdam Fratris, Furchardi nomine, contumeliis irritatus, atque fugatus, in itinere sancti Jacobi obiit.

IV. Prior Joannes Nautoner de Axia, qui sepultus est in ostio Capellae sancti Laurentii, a parte claustri.

V. Helias de Horto, de villa Solemniacensi. Hujus tempore quibusdam murtratiis in Oratorio ab hominibus villae Nobiliacensis occisis, transtulerunt se ad locum, in quo nunc sunt, qui major Artigia nominatur, Domino Geraldo Lemovicensi Episcopo praestante auxilium & favorem. Cum corpora sanctorum Patrum Marci & Sebastiani transferre vellent, atque in bivio non longe a dicto loco in strata publica casu aliquo posuissent, non potuerunt inde moveri. Prior per obedientiam praecepit eis quod abirent, & finerent se portari, & quasi verberibus piis impulit eos virgis; qui ut filii obedientiae statim acquieverunt, & ad laevam Altaris simul conditi sunt. Hic Prior Helias Ecclesiam construxit, Dormitorium vetus, atque Refectorium; qui sepultus est in Ecclesia juxta gradum Presbyterii, ad pedes tumbae Episcopalis.

VI. Prior D. Petrus de Mantiaco; sub quo D. Bernardus de Savena, Episcopus Lemovicensis, de speciali licentia Domini Papae habitum Ordinis Artigiae induit, & recepit, & in eodem habitu diem clausit extremum apud Avinionem, in festo B. Mariae Magdalenae 1226 corpusque ejus sepultum in medio chori Artigiensis Ecclesiae; Domnus vero Petrus in Capitulo coram Crucifixi imagine requiescit.

VII. Prior Bernardus Chausos.

VIII. Bernardus de Champanisina.

IX. Bertrandus de S. Quintino.

X. Guillelmus Galhardi.

XI. Guillelmus de Crosilia, sepultus ibidem anno 1285.

XII. Petrus de Pratis Brivensis factus est in festo Nativitatis Beatae Mariae, 1285. Obiit mense Augusti 1313. Prioratus sui anno 28 consummato. Tum alia manu.

XIII. Prior F. Guido de Parrochia Chambareta successit anno 1313.

<<Retour