Fragmentum de Petragoricensibus Episcopis;
Sive Epitome gestorum quorundam Ecclesiae
Petragoricensis
Praesulum.
Ex duobus Apographis calamo exaratis.
Anno Incarnationis Dominicae noningentesimo septuagesimo
sexto, Froterius Episcopus ab Hugone Capetio Francorum Rege Petragoras missus
est, & rexit Ecclesiam annos XIV, menses VI, dies III. Obiit autem anno
Domini DCCCCXCI. VI Idus Decembris & sepultus est in Basilica S. Frontonis.
Hic Episcopus magnum Monasterium S. Frontonis aedificare coepit atque castrum
Agoniacum, Craoniacum, Albam Rocham, rupem S. Christophori, rupem de Basiliaco,
ut essent munimen & refugium contra Normannos tunc temporis paganis
erroribus aberrantes; tempore hujus corpus S. Frontasii Martyris per visionem
revelatum est cuidam viro religioso ejusdem Ecclesiae Canonico; locus tamen in
quo jacebat propter guerrarum frequentes discursus penitus ignorabatur. Ad
ultimum iste Episcopus a Praeposito suo jugulatus est in loco qui dicitur
Morcinq, qui est in Parrochia de Coursiaco.
Post hunc
in Episcopatum successit Martinus dono Dei Episcopus, & rexit Ecclesiam
annos novem. Obiit autem anno Domini millesimo. Obitus
vero ejus non est in Calendario denotatus, estque
sepultus in supradicta S. Frontonis Ecclesia. Partinus iste Bosonis
vetuli Comitis Petragoricensis & Marchiae filius extitit, natus ex sorore
Bernardi Comitis Petragoricensis Eyna nomine, & ipsa aedificvit Capellam
sancti Andreae.
Post vero hunc in eundem Episcopatum successit Radulphus
de Cohalia Episcopus, qui rexit Ecclesiam annos XII. menses
VI. Obiit autem anno Domini millesimo XIII. Nonis Januarii, & sepultus est primum in
Monasterio vetulo, ubi altare consecratum est in honorem S. Thomae Martyris.
Iste Episcopus aedificavit Ecclesiam S. Asterii & constituit in ea
Canonicos Regulares, in qua quondam Monachae habitaverant, sed a Normannis
extiterat desolata. Aedificationi hujus Ecclesiae Episcopus Tholosanus
interfuit, quo tempore Canonici S. Saturnini & S. Frontonis inter se
confoederati sunt.
Post hunc
in eadem sede successit Arnaldus Vittabrensis Episcopus, & rexit Ecclesiam
annos XXII. Obiit autem anno Domini millesimo trigesi.
sexto, II Ideus Julii, sepultusque in dicta Basilica; cujus tempore iterum
Normanni portum Aquitanicum applicuerunt apud S. Michaëlem de Eremo volentes Aquitaniam
desertare; contra quod Gloriosus Guilhermus Comes Pictavensis bellum commisit
& maxima corum pars mortua est.
Huic
bello Arnaldus Vittabernsis Episcopus interfuit, sed cum non haberet pecuniam,
unde suos remuneraret milites, pro eorum labore accepit quandam pecuniae summam
ab Antoyno, sive ut alio Codice legitur, Antonio, Lemovicensi Episcopo super
Archipresbyteratu Exindoliensi quod usque hodie propter Petragoricensis
Ecclesiae negligentiam oblivioni traditum est & omissum.
Post
autem millesimum trigesimum supra septimum in eundem Episcoparum Giraldus de
Gordonio Episcopus successit, qui quidem Ecclesiam anno XXII. menses IIII dies XXI rexit, & moderatus est. Obiit autem
anno Domini millesimo quinquagesimo nono, XII. Calendas
Aprilis, & in dicta Basilica sepultus. Iste vero Episcopus a mensa
Episcopali alienavit Castrum Agoniacum & Albam Rocham pro quadam guerra,
quam adversus Audebertum Cadenarium Comitem habuit; deposuerat enim monetam
Helianensem, quam Helias Comes pater ejusdem Audeberti jusserat fabricari.
Post hunc successit Guilhermus de Monte Berulpho, qui
rexit Ecclesiam annos XX menses XI dies III. Obiit autem anno Domini millesimo
LXXXI VIII. Idus Febr. & sepultus est apud Montem-Berulphum in Ecclesia S.
Mauricii. Iste Praesul homo sanctissimus fuit, & quicquid maledicebat, a
Domino erat maledictum. Inter quae quaedam Molendina, quae fuerant in Nizona
flumine, in territorio Villaboensi, quadam die maledixit, & desolata sunt.
Cujus tempore Guinamandus Monachus Casae-Dei sepulchrum S.
Frontonis mirabiliter sculpsit anno Domini MLXXVII. Stephanus Iterius Canonicua S.
Frontonis & cellarius omnia necessaria huic operi ministravit.
Post hunc
in eundem Episcopatum successit Reynaldus de Tiborio & rexit Ecclesiam
annos XVII. menses IV & dies unum & XX. Obiit autem anno Domini millesimo nonagesimo nono, octavo Idus
Septemb. apud S. Georgium de Rama. Hic Episcopus obsidioni Antiochiae interfuit, sed dum die quadam
divina celebraret, a Sarracenis super altare decollatus est. Hic Ecclesiam S.
Johannis de Cola aedificavit, & in eadem constituit Canonicos regulares.
Hunc vero
supradictum secutus est in eadem sede Guilhermus de
Alba Rocha, & Ecclesiam rexit annos XXIIII. Obiit que
anno Domini millesimo centesimo XXIII. IV Nonas
Aprilis & sepultus in hac Ecclesia. Cujus tempore Burgus S.
Frontonis & Monasterium cum sui ornamentis
repentino incendio peccatis promerentibus conflagravit, atque signa in clocario
igne soluta sunt. Erat tunc temporis Monasterium ligneis tabulis coopertum; hic
Episcopus Coemiterium pauperum, quod est ultra Pontem
usque ad Ripam fuvii benedixit.
In eundem
Episcopatum post hunc successit Gulhermus de Nanclars, & rexit Ecclesiam
annos 14. Obiit autem anno Domini millesimo centesimo
XXXVIII. 4. Calend. Januarii, & in dicta Ecclesia
sepultus. Hic Episcopus primus instituit fieri
scrutinium in factis Ordinibus. Item instituit, ut omnes agricolae
derent convivium pro pace abservanda, cujus tempore domus Bladagii Sancti
Frontonis, quae erat in claustro ab Helia Rudello Comite, & a Burgensibus
confracta est, quem mater sua Comitissa, Gasconia nomine, (alias Brunichilda de
Foix) coram eodem Episcopo in conventum publice abstavit (sive ut alia lectio
habet, abastardavit) dicens quod non erat filius Heliae Comitis.
Post hunc
successit in Episcoptum Gaufridus de Cauze, & rexit Ecclesiam annos duos,
menses 8 dies II. Obiit autem anno Domini millesimo centesimo
XLII. quinto kalend. Septembris,
& sepultus in Basilica. Tempore hujus Episcopi fratres Militiae Templi in
terram istam primitus advenerunt, & data est eis
Ecclesia S. Mauricii de Androvallo, in qua quondam Monachae habitaverant, sed
propter earundem irreligiositatem & incontinentiam eam reliquerent
desolatam.
Post
autem hunc successit in Episcopatum Raymundus de Marollio, & rexit
Ecclesiam annos 17 & postea extitit Burdelensis Archiepiscopus annis duobus
paulo plus. Obiit autem anno Domini millesimo centesimo LVIII
10 Calend. Januarii, & sepultus est
Burdegalae in Ecclesia Sancti Andreae. Tempore hujus Episcopi Henricus Anglorum
Rex, Normanorum & Aquitanorum Dux, in Aquitaniam intravit; habebat enim in
uxorem Dominam Helionoram filiam Guilhermi Pictavorum Comitis, quam quidem
Ludovicus Francorum Rex ob ejusdem nimiam luxuriam prius reliquerat. Henricus praefatus habuit de Thesauro Ecclesiae S. Frontonis
Tabulam quandam argenteam, in qua erant duodecim Apostoli figurati. Item
tempore hujus Episcopi Boso Comes Petragoricensis supra locum Arenarum
Petragorae magnam Turrem & excelsam construxit.
Post hunc
successit in eundem Episcopatum Joannes Dasida Magister Scholarum Pictavensis
Ecclesiae, & rexit Ecclesiam annos octo, minus octo diebus. Obiit autem anno Domini MCLXIX. quinto
Nonas Maii, & sepultus in civitate Petragorica per violentiam. Unde inter
Clericos Sancti Frontonis & Sancti Stephani uno anno extitit magna
contraversia, & plures expensae in placitis exequendis exinde factae sunt. Hic Episcopus castrum Gavandunum Agennensis Dioecesis obsedit,
cepit, totumque subvertit. In eodem castro
raptores inhabitabant viris religiosis plurima mala undique inferentes.
Demum
post hunc in eandem sedem Episcopalem successit Petrus Minetus, & rexit
Ecclesiam annos 12 menses 5 & dies 22. obiitque
anno Domini millesimo centesimo 82. 3 Idus Aprilis,
& sepultus in Ecclesia S. Stephani. Hic Episcopus corpora
praedictorum Episcoporum a Capitulo Sancti Frontonis levavit, & ea reposuit
cum magno honore & reverentia infra Ecclesiam, ubi altare in honorem Beatae
Catharinae consecravit. Item tempore hujus Episcopi Henricus Rex
Anglorum & Dux Normannorum cum filiis suis Henrico Rege Juniore, Richardo
Duce Aquitanorum, & Gaufredo Comite Britannorum, cum quodam Arragonum Rege,
atque Ergamenda Domina de Narbona, Podium S. Frontonis obsedit.
Haec Epitome a me descripta fuit
(inquit nescio quis Anonymus in neutro ex Apographia quibus usus sum de nomine
designatus) anno millesimo quingentesimo & septuagesimo, ex libro quodam,
qui a Capellanis Sancti Antonii adservabatur, cujus copiam mihi praebuit
Sequinus Capellanus illius Sacelli. Praedictorum imagines
depictae erant prope altare Divae Catharinae, & praeter eos quatuor
antiquiorum, quorum primus erat Bertrandus, II Raymondus tertii & quarti
nomina legi non poterant, quintus erat Frotarius depictus in prima Columella
structili, quae proxima est altari S. Catharinae ad latus templi. Post quem
reliquorum Episcoporum, de quibus supra dictum est,
Imagines visebantur superscriptis nominibus, quae vix legi poterant, &
omnes praeter Imaginem Frotarii & aliorum paucorum imbribus malefactae
deciderunt ineunte Januario, anno 1587. quadrienno ante, cum is locus Basilicae
S. Frontonis, ubi ante annum millesimum quingentesimum septuagesimum quintum
fuerat chorus, adaequaretur, loculi lapidei in quibus condita fuerent aliquot
dictorum Episcoporum corpora, reperti fuere humo & ruderibus obruti, vacui
tamen; ossa enim inde detracta, & in aedicula divae Catharinae in quibusdam
arculis lapideis secus parietem Basilicae reposita fuerant a Petro Mineto
Episcopo depictis Imaginibus & nominibus annum circiter millesimum
centesimum & octuagesimum.
In uno ex his Apographis haec reperi
addita.
Anno
Domini MXLVII Feria 4 Magnum Monasterium Sancti Frontonis dedicatum est ab Aymone Bituricensi Archiepiscopo, ut habetur in libro
magno Sancti Sillani, & Calendario.
Anno
Domini MCCXX, Ranulphus de Turribus Episcopus Petragoricensis primum lapidem
posuit in Ecclesia Conventus sancti Francisci Petragoricensis, & anno
Domini MCCXX obiit dictus Ranulphus.
Anno Domini MCCLXIX pridie kalend. Octobris Consecratum fuit magnum altare dicti
conventus per reverendum patrem Heliam Pileti Episcopum Petragoricensem in
honorem D. Frontonis, D. Laurentii, D. Francisci, Beatae Agnetis Virginis.