<<Retour

PAU / E 753

Reconnaissance de fiefs en Bondazeau, par Sibille, veuve d'Aymeri des Roches, donzel de Grésignac, et sœur de feu Pierre de Grane, donzel de Rochechouart, à Guillaume et Gui de Magnac, fils d’Itier, chevalier de Nontron (mardi 2 mai 1284).

Note préliminaire :

Remarque : Transcription par M. Claude-Henri Piraud (janvier 2010)

Photos G. F., M. P., Ph. R. :

 

 

Transcription (M. Claude-Henri Piraud)

 

Universis presentes litteras inspecturis, Sibilla, relicta Aymerici de Rupibus, donzelli de Graziniaco jam defuncti, salutem. No-

-veritis quod per has presentes litteras recognosco illas redditus dotis mee, qui sunt in burgo de Bundazel, esse de feodo

Guillelmi et Guidonis de Mainhaco, donzellorum, filiorum quondam domini Yterii de Mainhaco, militis de Nontronio jam defunc-

-ti, prout ego [audivi dici](1) a quibusdam hominibus dicti burgi, ita tamen quod predictas redditus ego habeo et teneo sub gua-

-rentagio nepotum meorum, filiorum Petri de Grana, fratris mei, donzelli de Rupecavardi jam defuncti, qui prout ego

[credo](2) pro predictis meis redditibus, et quibusdam aliis, que ipsi tenere dicuntur a premissis Guillelmo et Guidone,

fratribus, eisdem faciunt deverium debitum, et predictas meas redditus prefati nepotes mei debent et tenent a michi

quamdiu erit de jure vel de consuetudine (ab) cum deverio guarentire. Et cum sigillum proprium non habeam, si-

-gillum reveriendi patris domini Raymundi, Dei gratia Petragoricensis episcopi, litteris presentibus roguavi et obtinui apponi in

testium premissorum. Nos vero prefatus Petragoricencis episcopus, ad preces et instanciam prefate Sibille, sigillum nostrum

duximus presentibus litteris apponendum. Datum .vi. nonas Maii, anno Domini m° cc° octagesimo quarto. [ ]

Sibille est sub sigillo.

 



(1) proposition Cl. Ribeyrol.

(2) Ibid.

et au dos ...

<<Retour