Contrat de
mariage d’Eremburge, file de Hélie de
Périgord avec Jacques de Lavie, chevalier.
Source:Transcription
partielle de Leydet (in BnF, Fonds Périgord, tome
9, recueil n° 2, p. 55-56, coté E 618 aux AD de Pau.
In nomine
Dei, etc…. an. 1319, die 13 junii, regnante domino Philippo Dei gratia Franciae
et Navarrae illustri, in mei etc… personaliter constitutis magnifico viri
Archambaldo comite et nobili domina Brunissente matre sua comitissa
petragoricensi, Helia Talayrandi filio suo et domino Archambaldo abbati Sancti
Asterii, ex una parte, ac nobili viro domino Petro de Via milite, ex alia,
dicte partes ad invicem inter se convenerunt quod Jacobum filium dicti Petri et
Emborgem filiam bone memorie domini Helie Talayrandi comitis Petrag. quondam et
dicte comitisse impuberi in simul matrimonialiter collocarent, et quia in
presentis propter defectum etatis ejus libet dictorum filiorum contrahi non
poterat matrimonium inter eos, volentes quod cum veniente etate legitima ad
contrahi matrimon., prefatus Jacobus et Eremburges matrimonialiter jungerentur etc…
super quibus complendis dicte partes
(comes, etc….) prestiterunt ad sancta Dei evangelia se tacta, etc… juramentum,
promiseruntque in super dicti Archambaldus comes, comitissa, Helias Talayrandi
et abbas …. se constituros, daturos …. dicta Jacoba et dicto Petro patri sui
ipsius Eremburgis tempore quo dictum contrahitus matrimonium, annuos redditus
perpetuos ad valorem annuum ad summam quadringentarum librarum parvorum
turonensium bonorum cum alta et bassa juridictione, mero et mixti imperio, que
jurisdictio in dictis quadringintes libris computetur, et hoc videlicet in
castro Suevillis(1) de Calciata et villa franceza de Moleriis, de Monte Alzato,
vel de Sancta Liberate ad cognitionem domini Helie Vigerii milites et Bruni de Faya
petragoricenses pro parte dictorum comitisse et comitis, et magistri Stephani
Lascoutz ac Arnaldi Comarii domicellorum, caturcensis diocesis, pro parte dicti
domini Petri super praemissis communiter electorum. Electo ibidem pro tertio et
trencatore per partes praedictas nobili viro Bertrando de Cardalhaco milite,
domino de Biole dicti diocesis caturcensis…. Fuit tamen actum …. quod si
antequam dictum matrimonium … consummetur domina comitissa et comes praedicti
aliqua bona acquisierit in Caturcinio, que nobis congruent vel adjacent dicto
domino Petro de Via et ejus filio, ad faciendum et recipiendum assignationem praedictam
…. quod idem dominus Petrus accipiat … illa bona acquisita juxta taxionem
dictorum electorum. Et in praedicte faciendum aut secundum voluntatem et
ordinationem patris in Xpo domini Arnaldi Dei gratia Sancti Eustachi diaconi
cardinalis … pro quibus sponsalibus complendis … prefati Archambaldus dederunt
prefato Jacobo ejusque patri arras sponsalitias et pro arris centum libras
turonenses in annuis redditibus quos ex nunc voluerunt praedictum Jacobum seu
patrem suum ejus [----- in ----](2) eorum habere … assignatur ad instans festum
[------](2) … et vice versa dictus dominus constituit pro arris … dictis
Eremburgi comiti annuos redditus perpetuos ad valorem annuum et … firmam centum
librarum turonenesium parvorum … ex nunc … Acta fuerunt haec in loco vocato de
Turre prope Avinionem fluvio Rodani in medio presentibus reverendis in Xpo
patribus domino Petro Dei gratia archiepiscopo aquensi, domino ejusdem gratia
episcopo Carpentracensi ac nobilibus viris domino Petro Duesa de Caturco,
Bertrando de Cardalhaco militibus Caturco diocesis et me Petro Marini clerico
caturcensis diocesis, notario … (avec
paraphe, l’acte est en parchemin et assez bien conservé).
(1)
supposition
(2)
non déchiffré.