<<Retour

BNF, Fonds Périgord

Tome 93

Sentence contre le lépreux d’Archignac

(1321)

F°s 86 - 87

Transcription Claude Ribeyrol, janvier 2021.

f° 86 r°

Copie de la sentence rendue contre le lépreux d’Archignac en 1321, prise des archives de M. de Bar de Lafaurie paroisse de Paulin sénéchaussée de Sarlat.

Noverint universi et singuli, quod Helias Grimal, parrochiae Archiniaci, bajulus, ut dixit, de Archiniaco, nobilis viri Raymundi de Valle domicelli de Palavesi, reddidit pro dicto Raymundo domino Geraldo de Forresio milite de Labrunia, bajulo dominorum castri et castellaniae de Salaniaco, ibidem praesenti et recipienti, Joannem leprosum leprosiae de Archiniaco, unum et quemdam alium leprosum mortuum, pro faciendo de ipsis, quod justitia sua debit juxta confessiones facta apud Pelavesi, ut dictum per eundem actum Salagniaci, die sabbati ante festum beati Joannis ante portam latinam, anno domini millesimo trecentesimo vigesimo primo, regnante domino Philippo rege Franciae et Navarre, testibus praesentibus ad praemissa vocatis viris Petro Aymony, et Bernardo de Ferreriis militibus, Hugone Aymoni, Raymundo Vigerii, Guillelmo Laroca domicellis, Aymerico Lazarlhier et Bernardo Pratis, et me Petro de Brolio autoritate regia publico notario in senescallia Petrocericensi et Caturcensi, et ejus reporto, cui fuit requisitus quod de praemissis conficerem publicum instrumentum, confessiones dictorum leprosorum factae, ut dicitur, per eosdem sequuntur his verbis. Actum apud Pelavesi, in festo beati Nicolai mensis maii, anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo primo, Joannes leprosus leprosiae de Archiniaco recognovit gratis et sponte, et sine prisione aliqua, quos Stephanus de Brageriaco tradidit dicto Joanni pulverem ligatum in quadam pocha, et praecepit eidem quod poneret illum pulverem in fontibus parrochiae de Archiniaco, de quo pulvere posuit in fonte Dalpen[1] et Dalmoti, et de La Renaudia, et de Peuch Varnelh, et de Laygas et de Artis, et de Peugoy ; item recognovit quod idem Stephanus de Bragairaco tradidit illum pulverem a festo Nativitatis Domini circa Carni Prium, et postposuit illum pulverem in dictis fontibus ligatum in panno, ad hoc, ut illi qui biberent de illa aqua essent leprosi. Item recognovit quod ipse furatus fuit de solo Geraldi et Heliae fratrum ipsius, usque ad summam duorum sestarionum frumenti[2]

in diversis temporibus ; item re[cogno]vit[3] quod ipse furatus sit

de fasenda fromentals, aven. -------------- ad summam unius

eminae rasae avenae et sup. -------------------- -luit fieri jus eidem

quod videbitur domino F. ----------------------------- -rio de Bosco,

Bertrando de Fromaritz, -------------------------------- Petro Cordias,

de Eymerico de Manin. -------------------------------------, [ex-----][4]

f° 86 v°

Raymundus de Valle domicellus requisivit sibi fieri instrumentum ipsis die et loco. Guillelmus Laroqua, alias vocatus Folqual, dixit per juramentum suum, quod ipse audivit dicere Heliae leproso leprosiae de Archiniaco, quod ipse Helias tradidit aliquas facilias, cuidam nuncio qui morabatur tunc temporis cum magistro Eymerico de Baselva, quas facilias dedit dictus nuncius dicto magistro Eymerico, et propter dictas facilias decessit dictus magister Eymericus ; item dixit quod ipse Helias dedit duodecim denarios dicto nuncio, ut traderet dictas facilias dicto magistro Eymerico, quia habuit verba cum ipso, quia velabat lepros.[5] cimeterium de Archiniaco. Item dixit dictus Guillelemus Laroqua, quod ipse audivit dicere dicto Heliae leproso, quod ipse posuerat facilias et pulverem in fonte de La Cassaigna, et in fonte de Puchauda. Item dixit dictus Guillelmus, quod ipse audivit dicere dicto Heliae, quod idem Helias furatus fuit usque ad unum cartonem frumenti de domo fratrum suorum, que indiviserunt. Item Petrus Salagnac dixit per juramentum suum id quod Guillelmus Laroqua testis peteret, ut de istis dictorum testium testes fierent Grimal, Petrus Cozi, Petrus Cordier, Bertrandus de Cromasiti, Petrus de Manots, Joannes Bardo, qui Joannes praedictus leprosus leprosiae de Archiniaco, dicta die sabbati fecit ductus in judicium apud Salagnacum, a Las Concas magistro Joanne de Besso, nunc proprio judice dominorum de Salagnaco ibidem praesente, et pro tribunali sedente, cui [------][6], sic ducto in judicium, ibidem dictae confessiones factae per ipsum, ut dictum, apud Pelavesi, coram Raymundo de Valle nobili supradicto, lectae fuerunt, et dictus Joannes sponte sua et sine omni discussione stetit penitus ; qua mossem dictus judex condemnavit dictum Joannem summaliter in scriptis ad mortem naturalem, scilicet, quod comburetur in leprosia de Salaignaco. Actum Salagnaci,

die sabbati pr. ---------------- supra et regnante, testibus

praesentibus ----------------------- milite, Petro del Saulo,

Raymundo -------------------------- (Sala)ignaco[7] et praesentibus aliis,

et me -------------------------(auctorita)te[8] regia, publico notario in

se ----------------------------------------------i, et ejus reporto, qui

f° 87 r°

praesens instrumentum in protocollo meo notavi, et de ipso protocollo scribi et extrahi feci per Gasbertum de Brolio, coadjutorem meum mihi datum, et in formam publicam redegi, et signoque meo signavi, ad requestam bajuli de Salaignaco supradicti.

Fin du document



[1] Ce que nous lisons.

[2] Le document est ici détérioré (et bien sûr au verso également). Nous avons alors choisi cette présentation ligne à ligne pour le lecteur.

[3] Mot reconstitué

[4] Mot non compris.

[5] Tache d’encre ici.

[6] Non compris.

[7] idem.

[8] idem.