Les bonnes recettes de Guillemette / JJ 82 |
La copie du manuscrit correspondant n'a pas été mis en ligne. Tout la tenons à disposition du lecteur qui nous en ferait une demande par courriel.
Référence: Archives Nationales / registre JJ 82 / f°204r° / août 1354 / CR / 04-03-2006
Transcription:
Johannes - Dei gratia
Francorum Rex, notum facimus universis presentibus et
futuris, quod exposito nobis nuper ex
parte Guillemete dicte
Latubee, quod ipsa nuper capta pro suspicione quorumdam
criminum que imponebantur
eidem se commisisse et carceribus
nostris Castelleti[1]
nostri Parisius intrusa, confessa fuit, quod ad
suggestionem
quarumdem mulierum
quas consulta fuerat super hoc, ut amor, quo ipsa et
Reginaldus dictus de Charronne se
adinvicem
diligebant, cresceret et caleret inter eos. Ipsa, ad cimiterium Sanctorum
Innocentum Parisius accedens, unum
os cuiusdem cadaveris
seu mortui hominis ceperat et secum detulerat et delatum in ignem
posuerat et coniuraverat
ex parte patris, matris, fratrum
et sororum suorum obsecrans, ut, sicut illud os ardore ignis
calebat ibidem
et comburebat, arderet et caleret cor dicti Reginaldi mariti sui, ut cito ad ipsum accederet et reverteretur
et quod
hoc quadragies vel ultra fecerat quod cum ad
suum propositum dixerat sibi annime(?) profuisse, quodque
tot vicibus
vel ultra, sal ceperat et in palma posuerat et seputo[2] seu
salive sue commiscuerat, et commista
insimul in
ignem ut prius posuerat, verba predicta, vel similia et ad
finem et intentionem predictas, dicens
et asserens quod sibi sentiit prout tenet prout tenet firmiter profuisse. Item et quod a nundinis de Landico( ?)
ultimo preteritis fuit annus
elapsus citra, ipsa, per suggestionem simulem, duos pedes talpe dexteri
lateris secum tulit ut inde
fortunium melius et prosperos eventus hereret. Propter que dicta
Guillemeta
adhuc dictis
carceribus detinetur, dictus que Reginaldus, qui summelarius
est ma(p)parum carissimi fratris
nostri, ducis Aurelianensis nobis humiliter supplicavit, ut cum ipsa detenta fuerit hactenus bone fame
et bene vite et honeste conversationis et absque labe alterius criminis cuiuscumque nos eidem super hoc
dignemur gratiam impartiri, nos igitur, attentis premissis et contemplatione dicti fratris nostri cui dictus
Reginaldus famulatur, ut predicitur, supplicationi huiusmodi annuentes penam criminalem, quam ipsa
Guillemeta erga nos propter hoc potuit incurrisse, commitamus de speciali gratia, auctoritate nostra regia, et
nostre plenitudine potestatis tenore presentium in civilem penam et emendam, de quasiquidem emenda,
eadem Guillemeta satisfactionem
iam fecit et exhibuit competentem, qua mediante ipsam ad
suam famam
et bona restituimus per presentes,
mandantes preposito Parisius, vel eius locum tenente, quathenus
ipsam a
carceribus
predictis liberet, et ipsos exire permittat impune, eidemque
preposito, ceterisque justiciariis
nostris,
presentibus et futuris, vel eorum loca tenentibus et eorum
cuilibet ut ad eum pertinuerit, quathenus dictam
Guillemetam
nostra presenti gratia uti faciant et gaudere, non molestantes
vel molestari permittentes
eamdem
ob facta et delicta huiusmodi in contrarium
quoquomodo, et bona sua, si que occasione premissorum
capta vel
detenta fuerint, eidem restituant indilate. Quod ut firmum et
stabile perpetuo perse-
-veret, nostrum
presentibus litteris sigillum est appensum, salvo in aliis jure nostro
et in omnibus quolibet
alieno. Datum
Parisius sexta die augusti, anno Domini millesimo CCC° quinquagesimo
quarto.
Per Regem. Yvo.