<< Retour

Justice de Louis IX (Saint Louis) à Périgueux (2 documents) / JJ 26

 

 

Référence: Archives Nationales / registre JJ 26 / f°197 v° - double notation, arabe et romaine : IXXXVII / CR / 21/06/2006

 

1er texte:

 

Jugement de Louis IX / Saint-Louis par lequel il condamne le comte de Périgord au voyage d'outre-mer (avril 1247).

 

Arch.Nat. / JJ 26/f°197v°/avril 1247 / CR / 21-06-2006

Littere de pace Comitis Petragoricensis

Ludovicus, etc., notum facimus quod, cum per arbi-

-trium a dilectis et fidelibus nostris Petro de Ernencuria

milite noster(sic) magistro Guillelmo de Lemovicis et Gar-

-nero, clericis nostris, coram nobis prolatum super contentionibus

et querelis quas habebant ad invicem dilectus et fidelis

noster Helias Talairand, comes Petragor., et bur-

-genses Podii Sancti Frontonis Petragor. super quibus

et partibus predictis compromissum fuerat in eosdem inter

cetera fuerit ordinatum quod omnes redditus et omnia iu-

-ra que habebat idem comes in villa Podii Sancti Fron-

-tonis de quibus per cognitionem consulum dicte ville

vel alias legitimo modo constitere quod de ipsis erat

in possessione pacifica dictus comes, antequam guerram

moneret contra burgenses predictos. Nos, quamdiu

vixerit idem comes, vel quamdiu nobis placuerit, habeamus

et teneamus eorum cum proventibus per triennium proxi-

-mum post ipsius arbitrii prolationem distribu-

-endis inter uxores et liberos pauperum occisorum in

guerra illa de villa Podii Sancti Frontonis vel

heredes ipsorum. Nos benigne volentes agere cum

comite predicto qui firmiternobis' promisit, et etiam coram

nobis spontanea voluntate super sacrosancta iuraverat,

quod semper decetero fidelis erat nobis et heredibus nostris,

et fidele nobis servicium exibebit necnon et in instan-

-ci passagio nostro cum karissimo fratre nostro R. comite

Attrebatensis [1] transfretabit in subsidium Terre Sancte,

eundem comitem post elapsum triennium de gratia

speciali restituimus ad omnes redditus et iura pre-

-dicta que habebat in villa Podii Sancti Frontonis que per

formam arbitrii supradicti poteramus si vellemus habere

et tenere quamdiu viveret idem comes de quibus legi-

-time constiterit, sicut promissum est, quod de ipsis erat

idem comes in possessione pacifica ante guerram

predictam. In cuius rei testimonium etc. Actum

apud Crispiacum, anno Domini M° CC° qua-

-dragesimo septimo, mense aprili.

2ème texte:

Littere de eodem sub sigillo suo

Ego, Helias Taleyrandi, comes Petragor.,

notum facio omnibus presentes litteras inspecturis,

quod ego karissimo domino meo Ludovico Regi Francorum il-

-lustri promisi, et super sacrosancta iuravi, quod ego

semper decetero fidelis ero et heredibus suis

et eidem domino Regi et heredibus suis fideliter

serviam, et quod castrum meum de Radulphia ei-

-dem domino Regi vel eius mandato reddam ad

parvam vim et ad magnam quicumque et quoci-

-ens ab ipso vel suis mandato super hoc fuero

requisitus, et quod idem castrum non tradim

vel commitam alicui qui sit inimicus domini

Regis vel quem dominus Rex habebat pro inimico

vel suspecto. In cuius rei testimonium presen-

-tes litteras sigillo meo feci communiri. Ac-

-tum apud Crispiacum, anno Domini M° CC° quadrage-

-simo septimo, mense aprili.



[1] Robert Ier, comte d'Artois, frère de Saint Louis

 

Copie du manuscrit: